Charaxes est genus typicus Charaxinarum, papilionum subfamiliae Nymphalidarum.[1][2] Ad tribum Charaxinos pertinet, inter quos papiliones generis Polyura etiam digeruntur. Charaxes sunt papiliones tropici Mundi Veteris, quibus est multo maximam diversitatem in Africa sub-Saharana, minor numerus ab Asia Meridiana ad Melanesiam et Australiam, et unica species (Charaxes jasius) in Europa. Charaxes sunt volatores validi vivideque colorati, collectoribusque insectorum gratissimi.
Charaxibus adultis sunt thorax et abdomen robusta. Eorum latitudo alarum est ab 8 ad 10 fere cm. Primi alarum superiorum colores a fusco ad nigrum et pallescentem variant. Notae alarum esse possunt maculae, fasciae, vel vittae albae, aurantiae, vel caeruleae. Aliis speciebus sunt maculae caeruleae metallicae, aliis nitor generatim metallicus iridescens. Charaxes zingha partim ruber, Charaxes eupale viridula est. Mares complexus specierum Charaxis etheoclis plerumque sunt nigri, quam ob causam Charaxes nigri vulgo appellari solent.
In litteris vetustioribus, nonnullae Polyurae, sicut Polyura dolon, in Charxes poni poterant.
Per abecedarium perscriptae.[1][3]
Charaxes est genus typicus Charaxinarum, papilionum subfamiliae Nymphalidarum. Ad tribum Charaxinos pertinet, inter quos papiliones generis Polyura etiam digeruntur. Charaxes sunt papiliones tropici Mundi Veteris, quibus est multo maximam diversitatem in Africa sub-Saharana, minor numerus ab Asia Meridiana ad Melanesiam et Australiam, et unica species (Charaxes jasius) in Europa. Charaxes sunt volatores validi vivideque colorati, collectoribusque insectorum gratissimi.