dcsimg

Quercus robur ( لاتينية )

المقدمة من wikipedia LA

Quercus robur est communis familiae Fagacearum arbor, quae in regionibus temperatis Hemisphaerii Septentrionalis crescit.

Etymologia

Verbum rōbur (-oris, n.), antea rōbus (Cato, Agr. 17.1), a quo rōbustus, -a, -um derivatum. Originem rōbus < *rōb-os a radice protoindoeuropaea *reudh- ducit, a qua etiam verba Graeca ἐρεύθω 'rubefacio', ἔρευθος 'rubor' sunt oriunda. Constat rōbus e sermone quodam rustico in linguam Latinam defluxisse, nam e lege phonetica "eu> ou> ū" crederes *rūbus et denique *rūbur effectum esse. Adiectivum rūfus, -a, -um quidem ū vocalem ratione confirmatam habet, sed f consonante etiam probatur e linguis vicinis deductum esse.

Natura

Quercus robur est arbor a 20 ad 40 metra alta, caducis foliis praedita. Ea vivere test inter quinque et decem saecula. Fructus dat aetatem agens septuaginta annos. Est monoica species. Pollen insectis fertur, sed animalibus maioribus dispargitur. Temperies oceanicas mavult, humidiores, et sola cum silicibus et calce orba. Terras enim calcarias maxime fugit. Agros colit post alias species.

Descriptio

  • Cortex est levis, sine nodis; quae in longum paulum fissa est.
  • Cacumen amplum sed clarius
  • Rami lucent et sine pilis sunt.
  • Gemmae in ovorum forma sunt.
  • Folia alterna sunt, sine pilis, cum magnis petiolis. Paulum circumcinduntur.
  • Glandes longae ab 1 ad 2 centimetra sedent in ramis. Appellantur ergo "sessiles". Sunt etiam forma ovali, in globo, pileati sine pilis.

Disseminatio

Invenitur ubique in Franciae campis collibusque nisi in ora Maris Nostri. In omni Europa communissima est. Tamen nec 60° gradus septentrionales in Norvegia, nec in meridie mediam Hispaniam et australem Albaniam attingit.

Crescit in saltibus altis 1.6 kilometra, aut in collibus aut in imis montibus. Miscitur saepe cum Quercu pedonculata.?

Quid petit?

Amat mediam umbram et mediam siccitatem. Aquam solitam petit, sed siccitates quae cito transeunt sustinet. Una ex pulcherrimis silvis Quercuum roburum in silva Troncensi (Francogallice: forêt de Tronçais) in Elaveris departamento.

Quale est lignum?

Materies variat a fulvo usque ad fusclum clarum. Dura densaque est. Maxime valet cum in quercibus ab hominibus curatis abscinditur. Maxime tum quaeritur a materariis excelsis et ad fabricanda dolia cum tabulis.

ترخيص
cc-by-sa-3.0
حقوق النشر
Et auctores varius id editors
النص الأصلي
زيارة المصدر
موقع الشريك
wikipedia LA

Quercus robur: Brief Summary ( لاتينية )

المقدمة من wikipedia LA

Quercus robur est communis familiae Fagacearum arbor, quae in regionibus temperatis Hemisphaerii Septentrionalis crescit.

ترخيص
cc-by-sa-3.0
حقوق النشر
Et auctores varius id editors
النص الأصلي
زيارة المصدر
موقع الشريك
wikipedia LA