IUCN threat status:

Not evaluated

Comprehensive Description

Read full entry

14. F. glebaria HNS .

Operaria: nigra nitida valde cinereo-micans; mandibulis, antennarum scapis flagellorumque basibus et pedibus vel totis vel tibiis tarsisque piceis seu piceo-rufescentibus; ocellis parvis; squama sursum late subtriangulariter subrotundata.

Femina: nigra nitida valde cinereo-micans; mandibulis, antennatum scapis, coxarum apicibus, trochanteribus, geniculis tibiisque cum tarsis piceo-rufescentibus; alis albo-hyalinis parum fuscedine tinctis, nervis fuscis, stigmate obscure fusco; squama late subtriangulari supra inaequali.

Per totam patriam valde frequens, sub lapidibus praesertim habitans, cuniculos vastos in terra fodieus. Feminas duas alatas d. 26 Julii 1845 ad Helsingfors in nido inveni.

[[ worker ]]. Long. circa 2 lin. adeo similis praecedenti, ut omnia, quae de ea dicta sunt, in praesentem etiam speciem " valeant, si addis tantum praecedenti nitorem cinereo-sericeam et demis ab abdomine ejusdem pilositatem longiusculam albidam. Palpi labiales articulo 3: tio subtriangulari apice latiusculo. Color ut supra. Abdomen dense cinereo-sericeum, selulis brevibus flavidis parcis, marginibus segmentorum saepe membranaceo-pallescentibus, basibus saepe quoque politioribus.

[[ queen ]]. Long. 3 lin. coloratus ut supra dictum. Caput quasi in [[ worker ]] formatum. Clypei carinula media sat distincta, parum infra aream frontis triangularem linea transversali abrupta; marginibus clypei externis buccalibus politis. Laminae frontalis margines ad radices antennarum parum sursum flexis. Thorax solitae in hac subdivisione structuras. Alae albo-hyalinae parum fuscedine tinetas, radice et tegula fuscis; alae anticae 3 lin. longas. Pedes fusco-nigri, trochanteribus, tarsis et articulationibus rufis, tibiis rufescentibus, tarsorum articulo ultimo fusco. Squama lata abdominis 1 ere altiludine, sursum paullo latior quam infra, supra margine inaequali. Abdomen thoracis longitudine nitidissimum, totum pubescentia cinereo-micante subtili densa aequaliter vestitum, supra visum rotundato-ovale, pilis flavidis raris sparsis in ventre anoque pluribus, marginibus segmentorum conspiculus quam in [[ worker ]] obscure membranaceo-pallescentibus.

Obs. Descriptionibus quidem F. fuscae L. Latr. & cet. convenire videtur haec [[ worker ]] nostra, sed cum non conveniunt eaedem nee aliae descriptiones feminas, quam e nido ipso cepi ideoque hujus esse pro certo seio, non potui, quin banc ut propriam speciem proponerem. Ulteriores explorationes decidant, an hoc recte factum sit, et quibus notis distinguatur F. fusca HNS [[ worker ]] vera a nostra proposita F. glebaria HNS , si adsit diversitas. F. glebaria HNS [[ queen ]] tamen a F. fusca HNS Auctorum [[ queen ]] tantum sane distat, ut quemcunque Entomologum acutiorem eas diversas habere crederem.

Trusted

Public Domain

Plazi

Source: Plazi.org

Belongs to 0 communities

This taxon hasn't been featured in any communities yet.

Learn more about Communities

Disclaimer

EOL content is automatically assembled from many different content providers. As a result, from time to time you may find pages on EOL that are confusing.

To request an improvement, please leave a comment on the page. Thank you!